monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 7
Verum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. QUAE UTILAS est parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame periclitari ? Iam non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphirae. Illi sua timide servaverunt: tu considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri liberalitate liberalitas pereat. Noli Respicere ad phaleras, et nomina vana Catonum. Ego te, inquit, intus et in cute novi ESSE CHRISTIANUM grande est, non videri. Et nescio quomodo plus placent mundo, qui Christo displicent: Haec non sicut aiunt, Sus Minervam; sed ingredientem pelagus, amicus amicum monui, malens a te facultatem meam requiri, quam voluntatem: ut in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres gradu.